Latin
Book 1, Letter 8
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi corniger Lyaeus Operit superna …ite, Vulcanus aestuosis Medium coquit cavernis. Tenet jam pisce multo Thetis et Baia sorores: Calet unda, friget aethra, Simul innatat choreis Amathusium renidens, Salis arbitra, et vaporis Flos siderum Dione. Num vobis videor quasi multae luxuriae ebrius, mentis insipere, atque adeo in poetas nomen dedisse? Nihil moror hanc litteraturam: loci potius, quam ingenii mei munus exercui. Sed si invitantia loquor, gradum tollite, ut et vos sitis laeti praesentium, et nobis potiundi, quae volumus, fortuna succedat. Vale.