Latin
Book 1, Letter 82
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.82
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS HESPERIO. Sum quidem silentii tui vehementer impatiens, quod genus querelae amantibus familiare est. Sed proximis litteris tuis desiderium meum expletum esse confiteor. Itaque habeo gratiam, multoque opere te obsecro, scriptioni frequenter indulgeas. Haec enim sola officia nullum faciunt de assiduitate fastidium. Vale.