# Epistolarum Libri Decem 1.89

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.89

SYMMACHUS ANTONIO. Non incognito quidem nobis eloquii splendore nituisti; sed magnis rebus accommodata, et majestate scripti aptata, gloriam, quam magisterio ante quaesisti, recens auxit oratio. Nam praeter loquendi phaleras, quibus te natura ditavit, simile quiddam, planeque conveniens auribus patrum, gravitate sensuum, verborum proprietate sonuisti. Denique etiam hi, quorum Minerva rancidior est, non negant, facundiam tuam curiae magis quam caveae convenire At illi, quos cothurnus altior vehit, et structurarum pegmata delectant, neque tristem soliditatem, neque lascivum leporem consona laude celebrarunt. Haec sunt enim condimenta oris et pectoris tui, quod nec gravitate horres, nec venustate luxurias; sed ratione fixus ac stabilis germanos colores rebus obducis. Nolo igitur exspectes judicium meum, ne amore delinquam. Quid varia ingenia senserint, res intimavit. Fuit…enim in illa ratione, quod unusquisque diligeret, et pro ingenii sui qualitate laudaret. Quare sequere coepta felicia, et te in omnibus aemulare. Nobis ad testimonium religionis satis est non siluisse sententiam caeterorum. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
