# Epistolarum Libri Decem 1.90

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.90

SYMMACHUS ANTONIO. Etsi amore praevenior, ne sim circa te avarus officii; nunc tamen libentius, quam saepe alias, scribendi munus insisto. Primo, quod abitio fratris nostri Marii, quodam viatico carere non debuit. Dehinc, quod litteras meas putavi plusculum com mendationis habituras, si tibi per eum, quem sanct… atque efflicte diligis, redderentur. Fit enim plerumque, ut levia rerum portitor festivus exornet. Alia quoque de causa studii mei ardor incanduit; quod lecum super talis viri laude putavi gratulandum, qui e provincia suburbana tantum reportat publici desiderii, quantum reliquit exempli. Non dicam dolo, ut pote subpalpandi nescius. Viget in eo vena fraterna. Eoque magis factum est, ut discessum ejus impatienter feramus, qui in uno frui videbamur ambobus. Vereor protelare testimonium meum, ne magis laudi ejus obsecutus judicer, quam pudori. Nam quorum mens honesta est, eorum imbecilla frons est. Tu de paucis conjice plura, quae nunc insinuare non decuit, sed per alium scribere non pigebit. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
