# Epistolarum Libri Decem 1.92

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.92

SYMMACHUS ANTONIO. Dulce certamen est officii: et ideo jure ambo cavimus, ne alternis vinceremur. Gratulor igitur pares nos esse, non solum affectione mentium, sed etiam vicissitudine litterarum. Curabo tamen posthac, ut obsequii mei trutina, et libra praeponderet, ne videatur inertiae quoddam esse colludium, semper aequa lance censeri. Itaque scribam saepius, modo facultas commeantium non desit optanti. Ita fiet, ut ei ipse laudem sedulitatis affectem, et te curis publicis occupatum, ad rependenda colloquia assiduitate sollicitem. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
