# Epistolarum Libri Decem 1.94

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 1, Letter 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.94

SYMMACHUS SYAGRIO. Laudentur incogniti, ut eorum merita in occulto sita testimonii splendor irradiet. Mihi impraesentiarum supersedendum est hujusmodi scriptione, ne incepti frustra sim, si fratrem meum Palladium spectatum bonis omnibus, facundiae atque eruditionis astipuler. Dehinc cauto opus est, ne impar tanto viro precatio, neque eum cui defertur, aequiparet, et meam operam devenustet. Quiesco igitur has partes, et hoc unum tibi persuasum volo; mereri facundiam Palladii, ut doleamus, quod urbi negatus est: mereri amabilitatem ejus, ut quod accitus est, gaudeamus. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
