Latin
Book 1, Letter 96
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.96
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SYAGRIO. Studium quod scribendis orationibus exhibeam, praemio laudis auxisti. Vetus quippe sententia est, Artes honore nutriri. Quis autem tam cumulatus honor, quam palma dicendi? Ergo etsi intelligo, quod nostri amore fallaris; tamen titulum praeclari testimonii albo calculo veterum more signabo. Non enim mihi ex ore jejuno tributa laudatio, sed de facundiae penu boni judicii fructus arrisit. Vereor indulgere verbis praeconii tui, ne gratificandi operam mutuam credamur adniti. Vale, et ut es nostri diligens, religiosam observantiam persevera. Vale.