Latin
Book 1, Letter 99
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.99
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS SYAGRIO. Si quando mihi apud amicum testimonii dictio est, cohibeo operam plus loquendi. Nam quid religio ubi agit, desideratur oratio? Fero igitur ad te nudum de familiari meo Pontigano, sed fidele judicium; quem nisi amore nostro dignum probassem, minime tuo traderem. Mens ejus in aperto est, vita spectat ad laudem. Scis certe, nunquam me faciliorem favoris esse, quam veri. Horum omnium fidem confirmabis, cum in illo plura repereris. Vale.