# Epistolarum Libri Decem 10.10

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.10

SYMMACHUS..... Abundantissime gaudeo tibi esse curae, ut filii mei editio ursis pluribus instruatur, statimque pretia annumeranda misissem, nisi hiemalis asperitas impediret invectionem. Sed paulo post, ubi opportunitas veris molliverit itinerum difficultatem, curabitur ferarum emptio, cui definitionis justitiam spopondisti. Interea tibi ago atque habeo gratias, et provocatum me ad amicitiae incrementa protestor, licet sponte digneris advertere honesta beneficia apud memores non perire. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
