# Epistolarum Libri Decem 10.11

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.11

SYMMACHUS..... Per amicum communem Gaudentium propinqui mei Valentini preciculas misi, sane ad fidem meam, et conscientiam pertinentes. Nam frater ejus Proserius cum premeretur extremis et praesentem me, et per epistolam summis precibus obsecravit, ut impetrata facili auctoritate rescripti, filia ejus fratris sui filio copuletur, quod multis esse concessum manifesta testantur exempla. Quare piae supplicationi adjumentum meum negare non possum, quoniam fidem meam super his nuptiis voluntas propinqui morientis adstrinxit, ut epistola precibus connexa declarat, Dignare igitur juvare effectum pii desiderii, eatenus, ut si quis conturbare tentaverit mandatum paternum, comminatione infamiae terreatur. Rescripti autem beneficium cum fuerit impetratum, spectatae fidei perlator apportet. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
