# Epistolarum Libri Decem 10.14

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.14

SYMMACHUS..... Diligentia tua et judiciali vigore delector. Sed inopia vel potius egestas ordinis Forminiani, etiam curationis impatiens est. Nam sicut affecta diuturno morbo corpora, saeviorem medicinam ferre non possunt, ita curia numero et paupertate tenuata, duritia immodicae emendationis exstinguitur. Libens igitur parentis sume consilium, qui non defendit ordinis culpam, sed correctionis modum postulat. Habenda est ratio vectigalium publicorum, et lavacri aestivi instauratio cum reip. viribus conferenda, ut si quid redundat expensis caeteris, in sumptum operis conferatur. Dandum quoque est instaurationi largius tempus, ne quid deroget firmitati praecipitata reparatio. Nihil ex hac mora tuae gloriae detrahitur. Ad praesentem enim judicem veteris curiae culpa non pervenit. Possem plura connectere, sed cum rerum omnium consideratio apud sapientiam tuam vigeat. parco esse prolixior, una admonitione contentus, mag…opere nobis esse curandum, ut levamen potius ordinibus aliquot exhaustis tuus adventus apportet.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
