# Epistolarum Libri Decem 10.18

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.18

SYMMACHUS..... Prima scribendi causa est ut honorificentiam salutationis exhibeam. Secunda, ut probatam mihi modestiam tuam justa petitione conveniam. Plurimi enim de familia domus meae per fugam elapsi, in his locis, quae tibi contermina sunt, delitescunt, hos, auditis allegationibus procuratoris mei, quaeso restituas. Convenit enim tuis moribus et amicitiae nostrae contemplationem gerere, et servili nequitiae negare perfugium. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
