Latin
Book 10, Letter 2
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
GRATIANO AUGUSTO. Scio amore factum, quo summates viros plerumque dignamini, ut sacrae orationi vestrae lector adhiberer. Sed cum intelligo sermonem illum praeminere omnimodo scriptis aliis, quaecunque ad hoc locorum senatus a…divit, me quoque arbitror pluris habitum esse quam caeteros. Magnis enim negotiis itidem ut magnis comoediis edecimati apponuntur actores. Non idem honor in pronuntiandis fabulis Publio Pollioni, qui Ambivio fuit, neque par AEsopo et Roscio fama processit. Quare optimi principes, quae in me bene consultatis, ut divinitus oblata complector. Laus tua, domine Gratiane, officium est meum; quando ita animatus es, ut cum reip. medicinam facis, operam meae vocis accersas. Tu nobis publicas turbas in tranquillum redegisti. Minimo stetit, quin omnes occumberemus, tantum flagitii designaverant, qui amplissimas potestates malis artibus possidebant. Ferox ille Maximinus ob res secundas, incubator judiciorum, difficilis decidendis, simultatibus promptus. . . . . Simulque res tuae in tranquillum rediere. Quae bona, etsi honoris tui necessitas contigit, meum tamen animum tanquam duplicata juverunt. Sed altiora metuentes nondum explet hic nuntius, quandiu in alteram messem procedat ratio conditorum. Facito igitur sciam, quid invehant horreis dies singuli, ut voluptas otii mei cum patriae cop…is augeatur. Vale.