Latin
Book 10, Letter 22
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.22
Unproofread scanNot analysed yet
DOMINO VALENTINIANO SEMPER AUGUSTO SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Quieto mihi et jampridem a desideriis honorum remoto, praefecturam multis cupitam sponte tribuistis. Ago gratias tot bonorum circa me principum voluntati. Sed intelligo quanto plus sollicitudinis habeat magistratus qui ex judicio, quam qui ex gratia venit. Ille enim, ut meritis datus, spem sui debet aequare: iste ut per beneficium quaesitus, a periculo praestationis alienus est, D. imperator. Quis ergo me huic oneri parem faciet? Scilicet vestra clementia, cujus interest ne temere electus existimer. Mihi ad conscientiam satis est non affectasse publicam curam. Jam qualis inveniar in manu temporum est. Bonos enim magistratus favor principum facit, semperque de moribus vestris virtutes judicum fluunt. Facite ut omnes intelligant, si forte desit rectoribus integer vigor, et justa conscientia, hominis culpant esse, non saeculi. Non sum voti immodicus, cum honorem meum commendo auctoribus suis. Quantum est enim quod ego numini vestro ago gratias? Facite ut vobis etiam respublica pro me grata sit.