Latin
Book 10, Letter 27
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.27
Unproofread scanNot analysed yet
DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Calendas, anni auspices, quibus mensium recursus aperitur, impertiendis strenis dicavit antiquitas, DD. imperatores. Hujus instituti usum munificentiae festinatione praevertitis, seram putantes liberalitatem, quae statis temporibus admovetur. Felix mehercule saeculum, quo principes cohibere diu nesciunt tribuenda de votis, cum sibi debita cunctentur exigere. Quid ergo primum, quid potissimum praedicem? Promptamne numinis vestri, et celerem largitatem, an circa absentes memorem diligentiam, an quod sacrum munus auxistis honore verborum? Dicam, ut res est, curasse clementiam vestram ut, tanquam coram locatus, et alloquiis principum fruerer et augusta in ipsis donis ora venerarer. Quando mihi continget expressa potius et viva gaudia capere de vobis? Quantum veritas est bonum, cujus species et imago mirabilis est! Ago igitur atque habeo gratias, et meam vicem, qui solvendo par non sum, coelestibus, ut sc. dii pro me solvant quod ego non sum solvendo. (Vide Senec. lib. iv de Benef. cap. 11; et nota usum verbi Delegare.) Delego virtutibus. illae clementiam vestram dignis processibus munerentur: nos colimus, nos amamus; quod scitis omnibus rebus esse praestantius; qui ideo salutariter rempub. regitis, ut haec sola mereamini.