# Epistolarum Libri Decem 10.34

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.34

D. VALENTINIANO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Habent hoc publicae necessitates, ut impossibilia plerumque persuadeant, D. imperator. Sed cauto opus est, ne asperitas negotii effectu irrito solas arcessat offensas, quae nulli magis evitandae sunt, quam juveni et principi, cujus gratia cum aetate debet adolescere. Ergo numinis vestri famam simulque arduum recogitans, corporatos negotiatores, membra aeternae Urbis, ad equorum collationem quam litteris imperastis, vocare dubitavi: ne liberationem clementiae vestrae querela publica praeveniret. Integra res est: adhuc salubritatem consilii diligentioris exspectat. Justitiae praestate quod remittitis invidiae. De exemplo veniunt quae cavemus: siquidem coeli particeps parens clementiae vestrae, cum munus exiguum huic hominum generi mandare tentasset, motus libertate plebis abstinuit. Et certe paucorum curam res illa poscebat, magisque officium desiderabatur tractandae pecuniae publicae, quam dispendium conferendae. Consuli tamen gloriae suae, ne quid juberet invitis, et diligentissimus ac serius imperator, speratum emolumentum tanquam popularis ignovit. Nec putet aeternitas vestra ab incoepto temere destitisse Deo proximum virum. Noverat horum corporum ministerio tantae urbis onera sustineri. Hic lanati pecoris invector est: ille ad victum populi cogit armentum: hos suillae carnis tenet functio: pars urenda lavacris ligna comportat. Sunt qui fabriles manus angustis operibus accommodant: per alios fortuita arcentur incendia. Jam cauponas et obsequia pistoria, frugis et olei bajulos, multosque id genus patriae servientes, enumerare fastidium est. Ad summam, liquet p…ivileginm vetus magno impendio constare Romanis. Jugi obsequio immunitatis nomen emerunt. Quod si adjiciantur insolita, forsitan consueta cessabunt. Quare paternum clementiae tuae ingerimus exemplum. Praetuli oraculum, quod pius successor imiteris. Oro atque obsecro ne populum, quem triumphantes saepe veneramini, caeteris urbibus conferatis. Dabit fortuna melior, quidquid castrensis usus efflagitat. Humanitatis merito necessitas vestra sedabitur.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
