Latin
Book 10, Letter 36
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.36
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB Profiteor ultro quod scio clementiam vestram posse rescribere. Verecunde potius quam jure suscepi provocationem, non exstante sententia: ne existimarer offensus liberae quidem, sed immaturae vocis objectu, D. imperator. Nam cum inter proximos Emphasii C. Μ. V. itemque haeredes scriptos, qui olim beneficio praetoris corporibus defruuntur, super testamenti jure actio verteretur, et sententiam de possessione impatienter exigerent, quibus ab intestato honorum possessio minime competebat, quod haeredibus scriptis secundum tabulas docebatur indulta: Priscianus et Polemonianus ad denuntiationem dilato negotio provocarunt. Et cum ab his ratio quaereretur, alios vocis suae incentores fuisse testati sunt, ut gesta litteris connexa monstrabunt. Nec officium partibus defuit, ad mulctam praejudicii suggerendam. Sed judicem vestri saeculi decuit vim constitutionis sacro oraculo reservare, cum allegaverint petitores, quod se ad incautam provocationem alienus hortatus impulerit.