# Epistolarum Libri Decem 10.39.26-42

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, 10.39.26 to 10.39.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.39.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.39.26

His delectum curatoris patrocinium coepit exigere ut petitor ediceret, ex quibus nominibus propositae descenderent aetiones. Tunc e diverso veniens ex Placidiani C. V. nomine, qui pater adult… fuit immodicarum donationam causa manasse respondit. Supplementum vero unciarum ab haerede Placidiae, cui soror Martiana successit, asseruit postulari. Haec adversarius eatenus refellebat, ut diceret C. F. juniorem Marcianam, non Placidiani tantum patris successionem, sed etiam Placidiae germanae suae pro certis unciis consecutam, nec tamen ullam Placidiae mentionem precum serie contineri. Sed cum allegatio diversae partis astrueret, rem se obnoxiam persequi designatis titulis actionum, et id, quod in litem venit, pro certa parte Martianum C. F. possidere: ejus nomen cum designatione causarum doceret precibus comprehensum, stetit judicii mei deliberatio: hoc asserente, personam Placidiae supplicationi adjici debuisse: illo negante, post designationem rei et ejus personae, quae hodie corporum possessionis defruitur, quidquam esse quaerendum. Accessit cunctationi meae causa vehementior; quod jubente lege, ut intra quatuor menses ad aestimationem bonorum possessor petitori teneatur; nunc ut gesta monstrabunt, angustum nimis et conventione tempus fuisse visum est peregrinis corporibus aestimandis. Et ideo motus ambiguis, oracule numinis vestri distinguenda cuncta servavi. Nam in rebus dubils una est salubritatis via, ut divina quaeque vel Deo proxima consulantur. Conjunctae pagi…ae, allegationes partium, et supplementa sumpserunt: quae cum majestatis vestrae justitia perpenderit, precor, ut metas curiosae liti absoluta definitione ponatis.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
