# Epistolarum Libri Decem 10.4

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.4

SYMMACHUS..... Propositi atque ingenii mei est eorum famam curare quos diligo. Tibi autem plus me favoris impendere hortatur affinitas. Quo circa impatienter fero apparitorum notariis senatui nuntiari, quod Romani populi magistratus abesse patiaris, et in tuam referri injuriam quod patriae functiones ab obnoxiis deseruntur. Id etsi falso in aures publicas praesumo perlatum, fungor tamen admonendo parentis officio, et deprecor ut caeteris administrationis tuae laudibus hunc quoque titulum de quo laboramus adjicias. Grave quippe est ut generosae familiae viro, summis per Africam tribunalibus praeside, collegarum nonnulli munia Romana detrectent, et annus pene editoribus vacuus, pro consulari fastigio gignat invidiam. Audiant certe qui deserunt functiones, quanta impendii mediocritate anni superioris praetor AEdesius urbanos fecerit ludos, et de exemplo colligant quid praesentibus magistratibus honoris et levaminis deferatur.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
