Latin
10.43.49 to 10.43.73
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.43.49-73
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cum sibi Fulgentius V. C. auctor contumeliae meae invidiosum putaret, ad circi secretarium convolavit, facti illiciti volens praestare rationem, quod sibi metum fuisse dicebat, ne officii subornaretur impulsu. Exspectatis, credo, augustissimi principes, ut praefectus et judicii vestri securus, et innocentiae suae aliquid severum censuisse dicatur. Fateor, neque poenitet, animum temperavi, dum certam de vobis spero vindictam. Statui ut Felix vadibus, qui Fulgentio non essent cogniti, traderetur. Quid mitius decerni, quid remissius potuit? Tunc ille, tanquam cossurus egreditur. Sed cum ad ejus aedes semel atque iterum princeps officii commeasset, et obstinatam hominis contumaciam non posset inflectere, inanem syngrapham reportavit, qua redhibitionem Felicis in alterum diem sponsione distulerat. Tenet domi testem, quem de se noverat audiendum. Etiam hujus injuriae assumo patientiam. Culpate uti vultis, ut dignum est. Scivi meliorem esse judicum causam quae rerum dominis reservatur. Exspectamus ut altero die instructus officio redderetur. At ille crastina luce, ut gesta monstrabunt adversum cautionis fidem vicariae potestati tradendus abducitur. Hoc ubi princeps officii comperit, paucis comitatus excurrit: retinet Felicem celebri Urbis loco, nec tamen eripit. Itaque Fulgentius, qui se simulat verberatum, manu validiore legibus repugnavit. Interea Felix a militibus vicariae potestatis abducitur. Et cum princeps officii mei sub conspectu Romanae plebis auditur, video quid de hoc facto perennitas vestra debuit judicare. Ego ordinem tenebo gestorum. Fatetur sub alterius cognitoris examine litigator, nihil sibi ab apparitoribus meis adversum Fulgentium esse mandatum. Hic jussu ejus ad communem secretarium, quo faciendae oblationis gratia summates quosque conduxeram, a principibus officii utriusque perducitur. Nihil enim repertum fuerat quod praefecturam posset involvere. Tunc Fulgentius facti sui conscientia percitus caesum se esse conqueritur. Sed mox ejusdem Felicis ac devotissimi viri principis responsione pars ista purgata est.