# Epistolarum Libri Decem 10.43.74-80

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, 10.43.74 to 10.43.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.43.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.43.74

Et tamen querelae ejus audientiam non negavi, clarissimo et spectabili viro vicario in societatem cognitionis ascito, si vellet struere nomina testium plebeiorum danda. Promisit: credo, ut per moram meus dolor, vel per satisfactionem mitesceret, vel ipse rursus alias moliretur insidias. Qui ut res indicat, conscientia hominis subornati, a quo vicariae potestati libellus oblatus est, domestice confessus apud eundem factum ausus est postulare, ne apparitores ejus, quos ob discessum litigatoris custodia carceris jusserat attineri, injuriae subjacerent. Post haec usurpato rursum publico neglectoque judicio, audacis facti conscius evolavit ut praefecturae justas querimonias praeveniret, ignarus, ut res est, parentes generis humani magis justitia quam invidia commoveri. Haec ita esse gesta, nec ulla arte fingi, instructio subjecta testabitur. In qua reperiet aeternitas vestra praefecturam, quam in me puro judicio contulistis, nihil saltim ad vindictam publicae disciplinae esse molitam: cum omnibus injuriis cederetur, quas boni quique praesumunt pro vigore saeculi vindicandas. Haec enim spes et fiducia jus creditae mihi potestatis infregit, ut auctores honoris mei, et pu blicae dignitatis, et judicii sui contumeliam justa severitate defendant.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
