# Epistolarum Libri Decem 10.46

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.46

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Certum est quidem clementiam vestram fidei amore, et studio veritatis, in examen assiduum saepe explorata revocare, DD. imperatores. Sed cum Auxentius V. C. et Cyriades comes ac mechanicus parilis dignitatis, quadam inter se concertatione dissentiunt, nonnihil superioribus judicibus derogatur. Jam dudum enim V. C. et illustris Anthemius Bassus pontis novi opere perspecto, sub actorum confectione signavit culpam vel negligentiam singulorum; denuo successor ejus eadem loca rimatus asseritur. Dehinc cum apud me, ex rescripto, quod Cyriades V. C. impetravit, recidiva cognitione refugerent, atque ipsis consistentibus censuissem, ut utriusque tam sumptus, quam aedificationem investigatio discussionis inquireret, V. C. Auxentius repente deseruit judicatum. De cujus facto missurus relationem, quam sollicitudo intermissi operis exigebat, alia numinis vestri decreta rursus accepi, quibus examini meo V. C. et spectabilem vicarium copulastis, ut utroque residente, accusata pontis vitia quaererentur. N… obsequium defuit imperatis. Itaque adhibito V. C. tribuno, et notario Aphrodisio, cui post Auxentium V. C. novarum molitionum cura legata est, habita est de his quaestio qui pontis ejusdem fundamenta posuerunt. Atque ita constitit partem brevem atque discretam sub exordio hyemis inchoatam vi fluminis corruisse, cujus impendium viginti solidorum definitione artifices aestimarunt. Sed casus partis istius, utpote adhuc a caetero corpore segregatae, nihil videtur injuriae locis distantibus attulisse: quam facili aedificatione reparandam Cyriades V. C. pollicetur. Post haec alterius loci exploratio hiulcam compagem lapidum deprehendit, quam Cyriades comes et mechanicus consilio suo et ratione artis ita positam suggerebat, ut infuso postea impensarum liquore hiantia stringerentur. Quod cum facere debuisset, succedentis industriam affectasse potius dicitur, ut in auctoris invidiam feni et sparti manipulis clauderentur. Quod cum astrueret recitatione gestorum, factum quidem urinandi artifex non negavit, sed ex usu operis, non in dehonestamentum Cyriadis V. C. asserebat, remedium hujusmodi esse provisum. Tunc responsionum varietate commoti, coercuimus a praeteritis discrepantem. At ille Cyriadem sibi ait dudum fuisse terrori. Quod credibile non videtur, cum illius temporis cognitor ad fidem veri destricta quaestione pervenerit. Interea Cyriades V. C. facilem prospectum esse suggessit operis sarciendi, cujus stabilitatem, sicut assertum est, hyems tertia non resolvit. Ipse autem de aedificationibus Auxentii V. C. et de usurpatione immodici auri nonnulla indiciis intimavit. Quae ideo Gestorum paginis applicari placuit ut aeternitas vestra, cunctis per ordinem patienter auditis, providere dignetur quomadmodum concertantium aemulatione compressa, et integritati sumptuum et firmitati operis consulatur.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
