# Epistolarum Libri Decem 10.47

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.47

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Ut vestri numinis veneror sanctiones, ita observantiam jugem saluberrimis divi genitoris vestri impendo decretis: Quid enim ille constituit, quod possit publica cura deserere? Is inter alia, quae in bonum publicum contulit, etiam medendi professoribus dedit ordinem successionis, si locum quempiam decedentis fortuna nudasset. Qua lege cautum est ut primi artis ejusdem de novorum scientia judicarent. Hanc formam, quantum asserunt, aetas secuta servavit, D. imperator. Nunc Joannes V. P. non eum gradum, quem subrogandis dederunt divalia scripta, sed summo proximum conatur adipisci, fultus Palatinae militiae privilegio, et impetratione specialis oraculi, quo Epicteti archiatri locum tunc adhuc superstitis impetravit. Sed quia lege et more cogentibus, summates ejusdem professionis par fuit in examen acciri, adhibitum est judicio collegium omne medicorum: quorum potissimi inter venerationem legis et novi beneficii reverentiam judicare non ausi, eum locum Joannni V. P. statuerant deferre nudum, quem tenere potuisset, si eo tempore, quo aulae obsequiis deputatus est, archiatrorum numero fuisset adjunctus. Et cum ab eo palatini honoris officia poscerentur, ut codicillorum praerogativa monstraret, quis illi inter archiatros ordo competeret, asseruit domestica expilatione etiam documenta sibi dignitatis ablata. At vero pars magna medicorum, munita lege divali, eorum exempla deprompsit, qui e Palatio in hunc gradum servato ordine translerunt. Quare motus ambiguis, et neque divi genitoris vestri ausus rumpere sanctionem, neque obviam specialibus venire praeceptis; divino arbitrio numinis vestri, subditis allegationibus partium, summam negotii reservavi: opperiens quid deliberatio Augusta constituat, cui soli fas est de scitis divalibus judicare.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
