Latin
10.48.29 to 10.48.49
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.48.29-49
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum fere vel tertium mensem manare consentiunt, ut eum clarissimae atque illustris domus homines expulerint. Auditis optimatum testimoniis, denuo defensores admitto jurgantes. Quaesita et responsa partibus intimantur. Ibi Tarpeius V. C. procurator illustris viri Olibrii asseruit, ei sex uncias praediorum Thesei morte quaesitas. Contra Scirtius de sex unciis, quas minores etiam se consentiente retinebant, non ibat inficias, nec sua interesse dicebat actores clarissimae domus an haeredes Thesei eadem parte fruerentur. Tunc actionibus copulatis, Scirtium urgere coeperunt, quod secundum mandatum C. F. Facianae sex uncias Theseo per epistolam reddidisset, sex vero alias in eos liberos contulisset spontanea largitate. Ad haec Scirtius idem litteris familiaribus, quod donationibus in Theseum, vel parvulos transfusum esse dicebat, ipsius petitu, ut actorum fides beneficium roboraret. Et revera, cum posteriora gesta pro indiviso sex uncias massae in eos collatas esse testentur, intelleximus partem donatoris exceptam. Cur enim pro indiviso daret, si nihil resideret quod retineret? Sed hoc cum ad proprietatis causam dicerem pertinere, recitata est a defensoribus constitutio, quae judicibus tribuit copiam, non imponit necessitatem, ut quoties de possessione successionis judicant, continuo, si casus tulerit, etiam de jure censeant. Qua actione confessi sunt ad aliam causam se malle transire. Praeterea non solus Scirtius proprietatis quaestione videbatur urgendus, cum ipsi quoque inter se super hac parte quodammodo dissiderent. Quare de possessione secundam documenta Scirtii et principalium testimonia judicavi, adversariis eius sex unciarum retentione et jure firmatis. Principalem vero causam, salvis allegationibus partium futuro examini reservavi. Et mox sententiae exemplar emisi, cum ejus editionem procurator spectabilis viri continuo postulasset. Tunc Scirtius obtulit sanctiones, quibus doceret, in reformatione momenti nullum esse appellationibus locum. Postridie procurator clarissimus et illustris, ac defensor minorum, qui putabatur in judicio discrepare, concordiam suam junctis provocationibus indicarunt.