# Epistolarum Libri Decem 10.49

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.49

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB Vendendis solidis, quos plerumque publicus usus exposcit, collectariorum corpus obnoxium est, quibus arca vinaria statum pretium subministrat. Huic hominum generi taxationis exiguae utilitate nutanti, divus frater numinis vestri tantum pro singulis solidis statuit conferendum, quantum aequitas illius temporis postulabat, D. imperator. Sed paulatim auri enormitate crescente, vis remedii divalis infracta est. Et cum in foro venalium rerum majore summa solidus censeatur, nummulariis pretia minora penduntur. Petunt igitur de aeternitate vestra, pro ratione praesenti, justissimae definitionis augmenta, qui jant tanto oneri sustinendo pares esse non possunt. Haec est causa quaerimoniae, quam divinis sensibus vestris fides gestorum plenius intimabit. Si petitionis genus probabile judicatis, quaeso ut huic quoque parti praeceptio mansuetudinis vestrae salubre remedium deferatur.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
