Latin
Book 10, Letter 51
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.51
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Moribus saevis familiare atque cognatum est armare spiritus impunitatis exemplo, D. imperator. Cur enim secundum desperet effugium, qui laqueos criminis prioris evasit? Praesenti causae congruit praemissa sententia, siquidem Valeria…s V. C. cui lar in Epiro esse suggeritur, neque rescriptorum veneratione, neque legum severitate, vel pactionum fide, aut judiciorum reverentia permovetur. Qui primo in examen praetoriae sedis jussus acciri, ad supplicationem V. C. Junioris vim rescripti praecelsae potestatis elusit. Dehinc proconsularibus evocatus edictis, leges pari arte frustratus est. Nam cum et actione civili, et criminali accusatione premeretur, statutis inciviliter repugnavit, ut apparitores praefecturae urbanae, partim notariis, partim suggestione signarunt: quorum unus agenti in rebus, eo mortuo, ad quem sacri praecepti exsecutio pertinebat, affectum se a Valeriano gravibus injuriis indicavit. Motus igitur indignitate talium querelarum, cum viderem rursus illudi posse judiciis, si quid severius censuissem, factu optimum credidi, ut aeternitati vestrae causae istius pontificium reservarem. Soli enim jure corrigitis admissa potissimae dignitatis. Fides gestis rerum cohaerentibus explicatur: nihilominus ad senatum regressus apparitor, qui contumaciam senatoris et serviles impetus nuntiavit, suggestionihus suis; cum forte usus tulerit, adfuturus. Quaeso aeternam clementiam vestram ut, omnibus solita aequitate perpensis, evagari ulterius frustratorem tot judicum non sinatis.