Latin
10.54.61 to 10.54.69
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.54.61-69
Unproofread scanNot analysed yet
Unde intelligit clementia vestra, quod non metu familiaris causae, quae legibus tuta est, sed temporum amore sollicitor ne ad innocentiam fisci vestri infructuosa tantum recurrat invidia. Et haec quidem cursim, ne mandatum negotium comperendinatio differret, tantum pro conjugis meae Rusticianae C. F. parte quaesita sunt: cujus germana multo angustior facultatibus ex Etruriae longinquis adesse praecepta est. Vestrum vero salutare numen omnes precamur, ne quod de tot provinciis pro majore parte jam redditum, adhuc difficilis exsculpit exactio, senatoriae domus inopinata labes speretur posse persolvere. Multis nocuerit ista conditio, qui reipub. praefuerunt. Neque enim jus fuerit, ut una familia novo opprimatur exemplo. Quaeso igitur ut gesta, quae fidem relationis asserunt, audire dignemini, legesque percenseatis: quarum plerumque duritiam pro clementia vestra decretis moderatoribus temperastis.