# Epistolarum Libri Decem 10.61.1-33

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, 10.61.1 to 10.61.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.1

DD. VALENTINIANO, THEODOSIO ET ARCADIO SEM. AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Ubi primum senatus amplissimus semperque vester, subacta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum. Cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia, quia non erat justitia defutura, DD. imperatores. Gemino igitur functus officio et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi, majus imperio est. Qui ferat, obfuisse reip. privata certamina? Merito senatus illos insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt. Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae? quae tum est major, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere. Repetimus igitur religionum statum, qui reip. diu profuit. Certe numerentur principes utriusque sectae sententiae: proximus eorum caeremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum. Quis ita familiaris est barbaris ut aram Victoriae non requirat. Cauti imposterum sumus, et tristium rerum ostenta vitamus: reddatur tantum nomini honor, qui numini denegatus est. Multa Victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit. Vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est. Nemo colendam neget, quam profitetur optandam. Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, saltem ornamentis curiae decuit abstineri. Praestate, oro vos, ut ea quae p…eri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantis factum diu non stetit.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
