# Epistolarum Libri Decem 10.61.34-57

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, 10.61.34 to 10.61.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.34

Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. AEternitatem curamus famae et numinis vestri, ne quid futura aetas inveniat corrigendum. Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur, ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus. Sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum, neque aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus ordo decernit. Patebit ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt? Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. Caetera potius illius principis aemulemur; qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedenti sexempli nascitur emendatio. Fors fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur quod animus improbat? Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis facta, quae in usum dignius trahat. Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, decrevit nobilibus sacerdotia, Romanis caeremoniis non negavit impensas: et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deum nomina, percontatus est templorum origines, miratus est conditores. Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio. Suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus cunctis mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis natales genii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operio sit; unde rectius, quam de memoria atque documentis rerum secundarum, cognitio venit numinum? Jam si longa aetas auctoritatem religioni facit, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
