Latin
10.61.58 to 10.61.85
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.61.58-85
Unproofread scanNot analysed yet
Romam nunc putemus assistere, atque his vobiscum agere sermonibus. Optimi principes, patres patriae, reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit, ut utar caeremoniis avitis: neque enim poenitet. Vivam more meo, quia libera sum. Hic cultus in leges meas orbem redegit; haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo servata sum ut longaeva reprehendar? Videro quale sit quod instituendum putatur. Sera tamen et contumeliosa est emendatio senectutis. Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. AEquum est, quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest, qua quisque prudentia verum inquirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est. Nunc preces, non certamina offerimus. Quanto commodo sacri aerarii vestri vestalium virginum praerogativa detracta est? Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt. Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vittae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacerdotii vacasse muneribus. Nudum quodammodo romen immunitatis requirunt, quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt: siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio. Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum, non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidiam? Et quia avaritia in vestros mores non cadit, hoc miseriores sunt quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis. Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat Oro vos justitiae sacerdotes, ut Urbi vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint.