# Epistolarum Libri Decem 10.61.86-115

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, 10.61.86 to 10.61.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.86

Delectet vos ista felicitas generis humani. Coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur. Tantum nobiles virgines et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis. Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis; armis vestris atque alis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et juscum omnibus non habere? Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur. Remp. laedimus, cui nunquam expedit, ut ingrata sit. Nemo me putet solam causam religionum tueri. Ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta humani generis incommoda. Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum victu modico, justisque privilegiis. Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt. Secula est fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil …putamus austris: nec rubigo segetibus obfuit, nec avena fruges necavit. Sacrilegio annus exaruit. Necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur. Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem vicibus annorum. Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit. Sylvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale proavi pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usus hominum concussa quercus? quando vulsae sunt herbarum radices? quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua, cum populo et virginibus sacris communis esset annona? Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis quam largitas erat. An dubium est, semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit? Dicet aliquis, sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
