# Epistolarum Libri Decem 10.62.1-20

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, 10.62.1 to 10.62.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.62.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.62.1

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Certum atque dilucidum est nihil esse tam fa…iliare legibus, quam vestra decreta, D. Imperator. Sed exsecutorum prava interpretatio, dum supplicantibus favet, plerumque jussa corrump…t. Statuerat receptus in coelum germanus numinis vestri, cum Martianus dudum protector Aggariae bona tanquam vacantia postulasset, ut si ea haereditas scriptum successorem vel legitimum non haberet, in jus fisci tanquam domino nuda concederet; et tunc insinuato per rationalem patrimonii modo, opperiretur petitor quid ei sacra deferret humanitas. Annus fere secundus est ut per defensores et rationales augustissimae domus, cum justitia solemnis oraculi, scripti fatigantur haeredes, licet jam sextus annus a testamenti recitatione numeretur. Novissime fortuna causae impetibilem scopulum foedae cognitionis incurrit. Nam cum apud virum perfectissimum rationalem Bassianum, primo delator bonorum, secundum sacra scita peteretur, novo ausu calcata praescriptio est. Dehinc, cum testamenti jure confecti fidem recitatio publicaret, calumnia inanis objecta est, quod signatores nescio quid legati ex eadem voluntate coepissent. Adduntur etiam scripta divalia quibus astipulatio cujusdam remota est, qui suam juvisse causam testimonio diceretur: quasi vero simile esset exemplum, ut tenuis honor, quo subscriptores ob amicitiam defunctus asperserat, legitimum posset abolere judicium. Nam si his legibus viveremus, inimicis signatoribus tutius uteremur, quorum offensa nihil de testatore humanitatis exigeret. Piget dicere in quinque numero solidos potissimum subscriptoris fuisse legatum. Caeteris enim magis commemoratio honesta, quam pecuniae quaestus accessit. Ergo aut extremae paupertatis successio fui, si putatur exiguus honor fidem legitimi judicii sauciasse: aut si census haereditarius existimatur uberior, aliena est a suspicionibus brevis summa legati. Quis non familiarissimum quemque signand s adh bet, cum extrema conduntur? jam quid mirum est si in oculis positus mereatur aliquod monumentum religionis, qui meruit advocari?

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
