# Epistolarum Libri Decem 10.62.21-32

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, 10.62.21 to 10.62.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.62.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.62.21

Non fero signatorem, cui pars bonorum magna defertur. Nam etsi integra conscientia, non tamen sincero pudore ditatur. At vero haec levia pignora, aut amoris gratia, aut testatoris verecundia relinquuntur. Nihil huic religioni novis legibus derogatum est. Manet iste usus, et nobis jura servantibus semper manebit. Un…s et solus post humanam memoriam rationalis emersit, qui exemplum novae judicationis induceret. Hinc orta est provocatio. Quae ubi auditorium sacrum decreto etiam vestrae legis intravit, rursus eludendi judicii causa propositum est inane commentum, ut ab illustri viro privatae rei comite delegata cognitio diceretur rationalis examinis, atque ideo ru…sus ad ejusdem judicium debere transferri; cum omnis quaestio ex precibus Martiani dudum protectoris, et vestrae clementiae largitate descendens, sacro potius auditorio ex provocatione competeret: accedent… etiam proxima sanctione, quae indiscretas hujusmodi appellationes sedi quae vicem principum tuetur prisco jure commisit. Examinatis igitur omnibus, pronuntiavi bona obnoxia non esse rescripto: cum v…stri numinis aeterna justitia, si scriptis aut legitimis successoribus vacaret haereditas, fiscum statuisset admitti: has autem facultates, Marcellus, Bizias et l’eliodorus juxta defuncti voluntatem coepissent. Nunc sententiam meam defensor venerabilis domus inusitata provocatione suspendit. Sed cum hujus rei nullum exemplum cognitionalis exstare suggereret, nihilominus subjectam vocem libenter admisi, et relatione summatim cuncta complexus, Gestorum quoque documenta subtexui, praesumens bonis placitura principibus quae secundum leges pro fama temporum judicavi.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
