Latin
Book 10, Letter 63
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.63
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Petronianus urbanarum dudum cohortium miles, ad corniculariorum gradum inculpati laboris diuturnitate provectus, more institutoque majorum testimonium meruit castrensis industriae, quod caeteris quoque post honestum cursum stipendiorum judicia detulerunt, D. imperator. Dignum est igitur divina vestrorum temporum felicitate, ut peract…m sine offensione militiam, si perennitatis vestrae pius vultus arriserit, praerogativa solemnis exornet.