# Epistolarum Libri Decem 10.65

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.65

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Cum mancipes salinarum magno ex numero ad paucos redacti, necessitatis publicae molem ferre non possent, delata supplicatione meruerunt ut hi qui decreti atque excusati ante fuerant, redderentur, et ex aliis corporibus, sed vacantibus, justa supplementa incunctanter acciperent, D. imperator. Allegata igitur praeceptione divina, cum plerosque consortio suo ante decretos muniri Macedonii suffragio reperissent, relationem super corum muniminibus impetrarunt: vestrae enim tantum clementiae liberum est inique elicita rescripta rescindere. Tunc urgente defectu, navicularios aeque lignorum obnoxius functioni ad parem sollicitudinem vocare coeperunt, ut utriusque corporis cura conjuncta indiscretum munus agnosceret. At illi nonnullos de turmalibus suis tradere maluerunt, quam in societatem tanti oneris convenire. Itaque factum est ut, iisdem volentibus, certi homines mancipibus jungerentur. Nunc perennitatis vestrae stabilem censionem publica causa deposcit ne obreptivis supplicationibus subsidia integrati corporis subruantur. Relationi Gesta conjunxi, tam de his habita quos Macedonii interventus absolverat, quam me disceptante confecta: quibus sine veneratione cujusquam voluntas naviculariorum nonnullos mancipibus deputavit. Erit jam sacrosancti numinis vestri et illorum antiquare suffragia, quos ostenditur ambitus liberasse, et his obstruere aditum supplicandi, quos sui corporis adjudicavit assensus.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
