Latin
Book 10, Letter 66
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.66
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Devotione et more commonitus, magistratuum nomina, quibus varias functiones designationum tempore amplissimus ordo mandavit, ad aeternitatis vestrae perfero notionem, D. imperator: ut muneribus exhibendis, aut subeundis fascibus destinatos cognitio imperialis accipiat. His copulati sunt quos senatui vestro recens ortus adjecit. Prolixus in talibus rebus esse non debeo, cum decreti publici fides gestorum potius insinuationem postuler, quam largum referentis eloquium.