Latin
Book 10, Letter 68
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.68
Unproofread scanNot analysed yet
D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Bellorum quidem vestrorum gloriosos exitus fama non occulit, sed major est victoriae fides quae oculis approbatur, D. imperator. Dudum fando acceperat P. R. caesorum funera Sarmatarum. At nunc confirmata est nuntiorum laetitia spectaculo tr…mphali. Jam minores non sumus vetustatis exemplis. Vidimus quae acta miramur, catenatum agmen victae gentis induci illosque jampridem truces vultus misero pallore mutatos. Stetit arenae medio subjecta voluptati, quae fuit ante formidini: assuetae armis gentilibus manus gladiatoria instrumenta tenuerunt. Felicem nimis belli istius ducem qui, divinae clementiae vestrae fretus auspiciis, ex numero hostium alios ad securitatem provinciarum penitus exstinxit, alios ad laetitiam plebis Martiae reservavit. Merito illi judicia vestra respondent: jure in litteris imperialibus saepe celebratur. Neque enim tanta devotio digniorem possit invenire praeconem. Sit vobis frequens usus ac facilis laurearum, et eos qui forte ausus impios in Romanum nomen extulerint, fortitudo militum capiat, arena urbis expendat. Perpetua haec devotis civibus virtutis vestrae tanquam tributa praestetis.