Latin
Book 10, Letter 7
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.7
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS. . . . . Frater meus Rabilianus, genere et amore conspicuus, injuriae suae acerbitatem privata apud me conquestione deflevit. Asserit enim procuratorem suum sine cujusquam denominatione correptum: et cum vindictam de te impetrare debuerit, quam cum Romae degeres, postulavit; auctam domus suae cognovit injuriam. Id ego oblivione arbitror accidisse. Quomodo enim praeciperes, quod incoram positus improbasti? Quare, ut parens moneo, ne augere, quae doluit, genus putes esse conscientiae. Certe si abest aequitas judicatis, familiariter mihi ede rationem, ita ut noveris pro absentibus dominis rectorem suscipere debere partes defensionis. Vale.