# Epistolarum Libri Decem 10.7

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.7

SYMMACHUS..... Frater meus Rabilianus, genere et amore conspicuus, injuriae suae acerbitatem privata apud me conquestione deflevit. Asserit enim procuratorem suum sine cujusquam denominatione correptum: et cum vindictam de te impetrare debuerit, quam cum Romae degeres, postulavit; auctam domus suae cognovit injuriam. Id ego oblivione arbitror accidisse. Quomodo enim praeciperes, quod incoram positus improbasti? Quare, ut parens moneo, ne augere, quae doluit, genus putes esse conscientiae. Certe si abest aequitas judicatis, familiariter mihi ede rationem, ita ut noveris pro absentibus dominis rectorem suscipere debere partes defensionis. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
