# Epistolarum Libri Decem 10.70

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.70

DD. VALENTINIANO, THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Quid habeat conditionis inscriptio nostis prae caeteris, juris publici conditores, DD. imperatores. Provisum est enim ne quis temere in alieni capitis discrimen irrueret, ni se idem prius poenae sponsione vinciret. Secundum haec scita legum agens in rebus Africanus, accusationem professus, Compano et Iligino clarissimis viris violentiae crimen objecit. Continuo, ut severitas exigebat, reos custodia militaris dissimulata dignitate circumdedit. Sed ubi partes sub examine constiterunt, multo luctamine patronorum decursa cognitio, oratione magis, quam probationibus redundavit. Cum longa verborum serie causa traheretur, summates Aricinae urb s, quos ut conscios accusator exciverat, adhibuimus quaestioni, gestorum ordinem sciscitamur. Omnium convenit assertio, nihil turbarum esse conflatum. Tunc ad eludendum judicium praesentia cujusdam coepit exposci, quem non tenebat inscriptio. Eo denique res rediit, ut a partibus Africani accusationis omissio desperatione peteretur. Supererat ut, crimine non probato, in accusatorem formidata reis poena transiret. Sed cum me Africani militia pariter atque incauta adolescentia permoveret, malui judicium de eo clementiae vestrae reservare. Alia est enim conditio magistratuum, quorum corruptae videntur esse sententiae, si sint legibus mitiores; alia dominorum principum potestas, quos decet acrimoniam severi juris inflectere. Relationi gesta subtexui, partium quoque supplementa sociavi. Quaeso vestram augustissimam perennitatem ut, perpensis omnibus, sequenda jubeatis.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
