# Epistolarum Libri Decem 10.72

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.72

IMP. HONORIUS AUGUSTUS SYMMACHO PRAEF. URB. Gestis omnibus recensitis, laudandae sublimitatis tuae relatione perclaruit in ordinatione venerabilis sacerdotis quietem veterem paucorum insolentiam attentare voluisse. Nam cum post abscessum venerabilis viri Zosimi circa meritum Eulalii ordine subrogandi communi judicio conveniens multitudo sonuisset, ac plena erga se omnia quae regula Catholicae posceret disciplinae successoris confirmatio custodiret, vehementer miramur aliquos exstitisse qui solemnitate contempta circa ordinationem alterius festinarent. In quorum castigandum facium mansuetudinem nostram rite oportet insurgere, nisi hoc tantum gerere decernemus eos ad … eniam pertinere, quod lapsum cito proprium contuentes, ad deprecandi suffag…um sunt relapsi, ignosci sibi super id, quod vim perpessi conquesti sunt, postulantes. Convenire ergo votum et studium nostrum circa Eulalium sacrae legis antistitem sublimitas tua clementiae nostrae auctoritate praesenti cognoscat; cui competens numerus ordinantium, legitimi solemnitas temporis, locique qualitas recte venerandi nominis apicem contulerunt. Cum autem Bonifacio constet onma defuisse, superflue exspectatam sententiam nostram esse sensimus, cum factum suum ipsi qui praesumpserant admotis damnasse precibus rideantur. Absoluta itaque decernimus jussione, extraordinaria praesumptione submota, Bonifacium interdicta confestim Urbe prohiberi (erit verecundiae ejus ut, morem gerens coelestibus constitutis, sponte discedat), pertinacius resistentem, invitum praecipimus expelli. Plebeiae sane seditionis auctores cum soeiis suis sublimitas tua, Symmache parens carissime atque amantissime, statuat attineri; atque in eos co… grue vindicari. ut res temere praesumpta non transeat impunita. In qua re Aphrodisium V. C. tribunum et notarium dirigi a nostra mansuetudine placuis, ut, proesente eo, quae statuimus celerius impleantur, quatenus quies populi nulla perturbatione vexetur, et pacata eum veneretur universitas, quem secundum veterem consuetudinem observata sacrae legis mysteria susceperunt. Dat. iii non. Januarii. Ravennae.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
