Latin
Book 10, Letter 73
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.73
Unproofread scanNot analysed yet
D. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB. Ubi primum sacer sermo pietatis vestrae exspectationem populi celeritate praevenit, omne quod sibi diversitas voluntatum usurpaverat de episcoporum electione, submovit, ac divina provisione inter initia resecavit, quod tarditate imperitae multitudinis, crescentibus studiis, difficil…us potuisset auferri, D. mperator. Ob quam rem statim debito famulatu implere quae fuerant imperata properavi; et quod felicitati clementiae vestrae ascribendum est, res novi exempli, et maximae contentionis magnique certaminis, ut sine commonitione populi coepta fuerat, ita salva clementia vestra cum totius multitudinis quiete finita est. Nam cum eo tempore ad me sacra perlata esset auctoritas quo sancti die erat celebranda solemnitas, statim (ut oportebat ),misso primiscrinio, Bonifacium ad me venire admonui, quod praeceptum fuerat, agniturum, ut a processione, quam sibi inhibitam didicerat abstineret. Qui, conventione contempta, processit, atque eum quem dixeram dedit populo verberandum. Quod ubi nuntiatum est, habito cum V. C. tribuno Sereniano tractatu, ad sanctum Paulum, quo convenerat, et sacra exemplaria pro cautela direxi, ne quid in injuriam publicam de praeceptis immissa multitudo temeraret, et partem officii pariter destinavi. Sed neutrum fieri passus, cum ad Urbem vellet pariter cum populo remeare, statim ad portas tam contubernales quam apparitores occurrerunt, qui cum (ut statutum fuerat) Urbem vestram ingredi prohiberent. Verum ipsos quoque contemnendos credidit, atque violenter ingressus, a certa Urbis parte pluribus occurrentibus est repulsus, nec permissus quod cogitabat implere. Quod ubi turba quae comitabatur aspexit, sine aliquo tumultu dispersa est. Ipse vero extra murum deductus non longe ab Urbe remoratur: qui ne, occulte per noctem ingressus Urbem, ad ecclesiam convolaret, et rursus populi studia commoveret, communi tractatu pro competenti sollicitudine contubernales et apparitores quatuor illic sine injuria ejus observare disposui, exspectans quid pictas vestra decernat, ut quies possit quae hactenus servata est perdurare. Circa partem vero Eulalii episcopi venerabilis viri, qui eo die pene cum omni multitudine ad sancti apostoli Petri basilicam solemnia celebrabat, ubi primum pietatis vestrae praecepta sunt publicata, fuit totius laetitia civitatis. Unde ea quae populus Romanus publico gaudio diversis acclamationibus agens gratias majestati vestrae (testatus est) credidi publicanda, et relationi mea universa subjeci, ut agnosceret pietas vestra quanta quiete Urbis totius correcta sint quae male fuerant admissa temeritate paucorum; et quanta gratia suscepta sint quae clementia vestra divino indicio et perseverandae religionis reverentia decernenda credidit, et pro quiete populi Romani in perpetuum servand… constituit. Dat. sexto idus Januarii.