# Epistolarum Libri Decem 10.77

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 10, Letter 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.77

IMP. HONORIUS AUG. SYMMACHO PRAEF. URB. Magnarum deliberationum non debet citum esse judicium, nec temere proferenda sunt quae servanda in perpetuum sanciuntur. Saepe de episcopis Urbis oeternoe altercatione partium sub examine sacerdotum concessa cognitio est. Sed ne quid festinum celeritate judicii proferatur, id clementiae nostrae sedit arbitrio. At quoniam vicinitas sanctorum dierum episcopi praesentiam postularet, nec in urbe sacratissima fas est, pascharum praesertim dies, sine sacerdote celebrare, idcirco, Sym mache parens carissime atque amantissime, illustris magnificentia tua Achilleum nos elegisse cognoscat, quem a favore partium constat esse alienum, qui mysteria sacra observationis impleret. Transactis vero festis diebus ex judicio sacerdotum quae debeant custodiri concilio maturiore tractabimus. Monemus sane ut regionum primatibus evocatis, disciplinae publicae quietique prospicias: quibus decretorum nostrorum pracepta jubeas aperiri, ne quis scilicet ullum tumultum neque seditionem audeat commovere: quam si quis insana persuasione conquiret, non in eos tantum qui in perturbatione fuerint deprehensi, sed in regionum quoque priores sciat vindicandum. Novimus enim queletem publicam facile custodiri, si incentorum cupiditates et fomenta cessaverint.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
