Latin
Book 10, Letter 79
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.79
Unproofread scanNot analysed yet
CONSTANTINUS SYMMACHO PRAEF. URB. Ut certa passimus quaeque cognoscere, et factionum auctores fideli nuntio et inspectore non lateant, cancella…ium nostrum Vitulum direximus, ut Domini invictissimi principis affatus, atque judicium ad eximietatem tuam et ad populum celeri festinatione deferret. Illudque monemus, ut quidquid sacris auctoritatibus continetur, nulla temeritate violetur, et quae praecepta sunt effectui celeri mandentur instantia; ne Augusti clementia, quod nunc agnoscit distulisse, commoto majestatis suae vigore, emendare non differat.