Latin
Book 10, Letter 81
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.81
Unproofread scanNot analysed yet
DOMINO SEMPER ILLUSTRI ET PER CUNCTA MAGNIFICO, MERITOQUE SU LIMI AC PRAECELSO CONSTANTIO SYMMA- CHUS PRAEF. URB. Ubi primum sacra Domini nostri invictissimi principis praecepta perlata sunt, statim (ut convenerat) debitum tribui famulatum. Sed Euladius ea obstinatione qua sine praecepto sacro Urbem ingressus est, etiam egredi constrictus per omnes potestates pari pertinacia detrectavit. Nam vespertinis horis per officium Urbanum id quod praeceperat invictissimus imperatur, ea die qua perlatum est, ei innotuisse agnoscitur, Domine semper illustrissime, sacratissime, magnifice, meritoque sublimis ac praecelse patrone. Quo lecto, mandavit se diligentius tractaturum, nec tamen instanter admonitus exire curavit. Alia vero die rursum per omnem apparitionem etiam nocturnis horis admonitus, collecta multitudine, Lateranensem basilicam ausu temerario credidit invadendam. Verum habito tractatu cum proceribus, omnibus officiis destinatis ut pelleretur injunctum est. Nam et vir spectabilis vicarius ad eamdem basilicam ire decreverat, sed primo accedere prae nimio terrore non potuit. Ego autem tam corporatis directis quam omni officio, ideo illuc ire non potui, ne quis mihi aemulus faceret religionis invidiam. Tamen salva excellentia vestra, irruentibus pluribus corporatis, et majoribus regionum, qui praeceptis imperialibus serviunt, de cadem ecclesia fugatus Eulalius, de Urbe expulsus est, atque adjunctis apparatoribus illuc directus ubi jussus fuerat residere. Mandatum etiam ut vir religiosus, sanctus Achilleus episcopus, cum quiete qu… jussa sunt, illo ejecto, sine strepitu populi, pro sanctorum dierum reverentia celebraret. Nam ad custodiam basilicae Lateranensis apparitores apposui, ne cui alii redderetur. Partis quoque Eulalii aliquanti capti clerici seditionis auctores, de quibus quid jubeatur exspecto. Et quoniam de his interim quae gesta sunt universa virtutibus vestris credidi suggerenda, quidquid sequentibus diebus pro quiete Urbis, quam vestra felicitas regat, suggestum fuerit, sigillatim pro rerum fide et ordine melioribus indiciis nuntiabo.