Latin
Book 10, Letter 83
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.83
Unproofread scanNot analysed yet
D. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB Quaecunque Deo auctore fiunt, merito divino pietatis vestrae judicio firmantur. Nuper n mque cum ad me famulum vestrum sacra clementiae vestrae emanasset auctoritas, quasi ambiguitate submota, venerabilis viri Bonifacii episcopi sacerdotium majestas vestra roboravit. Tam grata universis quae, juss… sunt exst tere, ut hoc et ordo amplissimus et Romanus populus comprobaret, D. imperator. Nam cum statuta coelestia per me essent recitata populis, et edictis ex amore propositis publicata, tantus fervor et laetitia totius exstitit civitatis, ut scilicet et religionem redditam, et praestitam quietis securitatem omnes gratulatione congrua testarentur. Interjecto itaque biduo, Urbem supra memoratus venerabilis episcopus, omni accurrente plebe, ingressus est, sicut serenitas vestra constituit: officii quoque mei obsequia minime defuerunt. Nec jam aliqua dissensio remanet populorum, et omnes divino judicio et majestatis vestrae acquieverunt voluntati. Cessantibus ergo studiis, omnes quod praecepto Dei admoniti statuistis sentire coeperunt, atque acclamationibus quae subjectae sunt gaudii sui causas plebs Romana testata est, ac serenitati vestrae gratias in dies singulos agere non desistit; quorum provisio sicut pacem orbistuetur, ita quietem Urbis restitui, populoque concordiam.