Latin
Book 2, Letter 17
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.17
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Solet generalem salutationem familiaris sermo praemittere. Hanc ergo impensius tibi voto optare studeo, quam stylo dicere. Ergo ad vicem verborum solemnium scitu digna complectar. Filii nostri in sinu aviae etiam nunc morantur. Da veniam, si annis gravis, et interim solatio tuo carens femina, tenaciter retinet secundum levamen aevi ac solitudinis suae. Nos tamen alteri eorum viae instrumenta, alteri in societatem consilii comitem praeparamus. Tibi peregrinationem senio esse, invitus audivi, vel quod est dictu dignius, parum credidi; cum patriae bona et pignorum gaudia in optimi principis dignatione possideas. Quare abjice Baianas cogitationes, et virtuti infructuosam quietem. Omni otio labor hic tuus laetior est. Amplectamur moneo amabilem sub amante militiam. Vale.