# Epistolarum Libri Decem 2.18

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, Book 2, Letter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/2.18

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. (Conjunge cum hac epist. 34 et 35 lib. v.) Ita votis in te meis felix eventus arrideat, ut ego graviter fero, fratrem Hephaestionem per te mihi cognitum, per se probatum, nescio quid amaritudinis incidisse. Et quia virtutum tuarum contemplatio facit, ut illius fortunae applicem, quod apud te minore momento est; ad preces versus, ut tibi respondeas, famamque cogites, rogo. Praesta hoc contubernio, praesta judicio tuo, ut tibi non desit patientia, si illi modus defuit. Nolo videaris despectu amici satisfacere cuidam nuper Romam regresso, cujus apud nos querela auxit gloriam tuam. Certe Eusebius medicorum potissimus obsequio tuo a me traditus, et ad leniendas opportunus offensas, jam poterit amara condire: de cujus facetiis duo spondeo, nec Hephaestioni temperamentum, nec tibi defuturum esse solatium. Vale.

---

Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml.
