Latin
Book 2, Letter 2
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Taceat prodiga laudis vetustas, quae Apellem, Zeuxim, vel horum similes, ut quemque aetas tulit, voluminum honore dignata est. Mihi erga Lucilii praedicationem sermo parcior, fides major est. Quid enim juval indulgere verbis, cum rem liceat experiri? Sit igitur de hoc tua existimatio, qui bonarum artium spectator semper fuisti. Ego Lucillum modestiae merae atque honestatis astipulor. Videturne tibi dignus esse, quem diligas, cujus gravitas sponsore me nititur, ars et eruditio te ipsum judicem meretur? Vale