Latin
Book 2, Letter 20
Symmachus, Epistolarum Libri Decem 2.20
Unproofread scanNot analysed yet
SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI. Succurre fidei, quae officiis amicorum debitorem me diutius non patitur. Fratres mei, Romanus atque Magnillus, clarissimi viri, jam dudum me religionis meritis nexuerunt. Et quamvis praemia non reposcant, quae solet minor exspectare fortuna, acrius tamen animum meum saepius honestate conveniunt. Mentiar, si mihi ad praestandum deesse tempus allegem, quia potentia mea de tui honoris viribus aestimatur. Fac oro, ut effectu honoris sui sentiant, pro concordia, quae mihi tecum est, quidquid defertur uni, ab utroque deberi. Vale.